Latin subtitles for clip: File:Wie die Römer Recht gesprochen haben(CC BY 4.0).webm

From Wikimedia Commons, the free media repository
Jump to navigation Jump to search
1
00:00:03,200 --> 00:00:05,737
Antīquitās Rōmāna jūris
prīncipia aliquot posuit,

2
00:00:05,768 --> 00:00:08,212
quae magnum mōmentum habuērunt.

3
00:00:08,309 --> 00:00:11,862
Rōmānī enim similiter
nōbīs causās ēgērunt.

4
00:00:12,072 --> 00:00:14,951
Prīmō is quī petiēbat
dēbēbat nōmen dēferre,

5
00:00:14,991 --> 00:00:17,890
dein praesente reō rēs agitābātur.

6
00:00:18,180 --> 00:00:21,184
In quaestiōnibus jūdicēs
sententiam ferēbant,

7
00:00:21,204 --> 00:00:23,602
quibus tabellae fuērunt litterīs incīsīs:

8
00:00:23,629 --> 00:00:28,965
A littera apsolvēbat,
C autem condemnābat.

9
00:00:29,000 --> 00:00:32,248
Sontium aliī pecūniā tantum multābantur

10
00:00:32,266 --> 00:00:36,099
aliī vinculīs, verberibus, exiliīs,
dēnique etiam morte in harēnā.

11
00:00:36,921 --> 00:00:39,556
In ambiguīs rēbus hūmāniōrem
sententiam sequī oportēbat:

12
00:00:39,590 --> 00:00:43,150
unde et illud recentiōris
aetātis dictum: 'in dubiō prō reō'.