Latin subtitles for clip: File:Freizeit im antiken Rom (CC BY 4.0).webm

From Wikimedia Commons, the free media repository
Jump to navigation Jump to search
1
00:00:02,700 --> 00:00:06,872
Otium apud Romanos antiquos,
tempus devertendi, exercendi, ludendi.

2
00:00:06,902 --> 00:00:08,797
Potestates optionesque multae erant.

3
00:00:08,975 --> 00:00:14,510
Etenim erant oblectamenta,
et lupanaria, thermae, theatra,

4
00:00:17,000 --> 00:00:19,707
campi lusorii, sicut Circus Maximus.

5
00:00:20,000 --> 00:00:23,198
Hic fiebat oblectamentum
longe receptissimum,

6
00:00:23,228 --> 00:00:24,663
curriculum equorum.

7
00:00:24,826 --> 00:00:29,974
Maxime quidem illiciebat Colosseum, sive
amphitheatrum Flavium altum et amplum,

8
00:00:30,010 --> 00:00:34,855
quod anno 80 p.Chr.n. dedicatum est 
spectaculis centum dies habitis.

9
00:00:35,156 --> 00:00:37,226
In sedilium dispositione
Colossei apparebant

10
00:00:37,252 --> 00:00:39,725
ordo disciplinaque rei Romanae:

11
00:00:40,000 --> 00:00:43,074
in medio sedebat imperator
in suggestu suo,

12
00:00:43,095 --> 00:00:45,817
circumsedentibus senatoribus
sacerdotibusque infra,

13
00:00:45,836 --> 00:00:49,096
ut ipse, proximeque ab arena positis.

14
00:00:50,729 --> 00:00:53,954
In prima cavea
equites et senatotes sedebant,

15
00:00:54,000 --> 00:00:56,469
supra eam cives liberi.

16
00:00:56,524 --> 00:01:01,583
Caveae summae advenarum,
mulierum, servorum, libertinorum erant.

17
00:01:02,000 --> 00:01:07,955
Colosseum ex paucis Romae locis erat, ubi
imperator et populus convenire poterant.

18
00:01:08,000 --> 00:01:12,010
Locus optimus, in quo animos 
hominum observare licebat.

19
00:01:15,255 --> 00:01:19,587
Pompa ingressis participibus factaque
sortitione spectacula initium capiunt.

20
00:01:19,926 --> 00:01:23,174
Primum ferae exoticae inter se certabant,

21
00:01:23,209 --> 00:01:25,540
deinde homines contra feras.

22
00:01:26,000 --> 00:01:30,294
Meridie captivi supplicio affecti
aut alius in alium incitati.

23
00:01:30,500 --> 00:01:33,328
Fere omnes morte finiebantur certationes!