Latin subtitles for clip: File:Routenplaner aus der Römerzeit – die Tabula Peutingeriana.webm
Jump to navigation
Jump to search
1 00:00:03,232 --> 00:00:05,479 Inde ā saeculō 3 a.C.n. coepērunt Rōmānī 2 00:00:05,502 --> 00:00:09,606 per tōtum suum Imperium viās mūniendās cūrāre. 3 00:00:10,094 --> 00:00:14,514 Hae prīmō exercitibus itinera atque rem frūmentāriam expediēbant, 4 00:00:14,546 --> 00:00:17,618 quō facilius Imperī fīnēs prōpāgārentur et dēfenderentur. 5 00:00:18,719 --> 00:00:23,881 Ad viās dīrigendās grōmīs, perticīs, fūnibusque ūtēbanur; 6 00:00:24,700 --> 00:00:30,162 rotae quoque mēnsōriae numerōs reddēbant mīrē quam subtīliter. 7 00:00:31,248 --> 00:00:34,410 Viae pūblicae ūsque ad 7 metra lātitūdinis habuērunt. 8 00:00:34,470 --> 00:00:37,795 Itaque legiōnāriī sēnī ōrdine singulō prōgredī poterant, 9 00:00:38,502 --> 00:00:43,353 necnōn nūntiī quam celerrumē equō dēvehī. 10 00:00:43,708 --> 00:00:47,371 Maxumē patuit illa viārum Rōmānārum seriēs saeculō 3 p.C.n., 11 00:00:47,410 --> 00:00:53,255 ubi mīlia chīliometrōrum circā 200 complexa esse exīstimātur. 12 00:00:55,010 --> 00:00:59,301 Mox autem et mercātōrēs hōc commodō ūtī coepērunt, 13 00:00:59,534 --> 00:01:02,687 quī tabulās itinerāriās adhibuērunt ut sē dē cīvitātum atque locōrum notābilium sitū, 14 00:01:02,743 --> 00:01:08,262 dē spatiīs mānsiōnibusque certiōrēs facerent. 15 00:01:09,720 --> 00:01:12,098 Dē tabulīs itinerāriīs Rōmānīs 16 00:01:12,144 --> 00:01:15,766 nōbīs exemplar ūnicum trāditum·st, Tabula Peutingeriāna dicta, 17 00:01:16,027 --> 00:01:20,134 quae aevō mediō trānscrīpta ab Angliā per mediās Eurōpae terrās 18 00:01:20,178 --> 00:01:23,742 in maris Mediterrāneī loca, Graeciam, Turciam 19 00:01:23,769 --> 00:01:26,124 et ūsque ad Indōs viārum seriem exprimit. 20 00:01:26,320 --> 00:01:30,435 Haec metra 6 centimetra 80 habet atque viās pūblicās Rōmānās 21 00:01:30,469 --> 00:01:34,502 circā annum 375 ut fuērunt exhibet. 22 00:01:34,913 --> 00:01:36,924 In mediā tabulā Rōma posita·st, 23 00:01:37,480 --> 00:01:41,475 ipsīus autem dēscrīptiō nōn nisi ūtilitātī condūcit, 24 00:01:41,506 --> 00:01:44,728 quippe quae fōrmam stātiōnum mētropolitānōrum referat, 25 00:01:44,790 --> 00:01:48,810 cēterum vērōs locōrum sitūs et spatia parum accūrātē exprimat. 26 00:01:49,212 --> 00:01:52,754 Idque nōn mīrum: nam in volūmine longō 27 00:01:52,786 --> 00:01:55,566 atque angustō superficiēs orbis terrārum expressa·st.