Latin subtitles for clip: File:Persepolis, Hauptstadt Persiens (CC BY-SA 4.0).webm

From Wikimedia Commons, the free media repository
Jump to navigation Jump to search
1
00:00:00,900 --> 00:00:03,567
Anno 1979 ruinae Persepolis

2
00:00:03,598 --> 00:00:07,106
ab UNESCO relatae sunt
in indicem patrimonii totius mundi.

3
00:00:07,500 --> 00:00:12,762
Imaginibus ostenditur, qualis urbs
abhinc annos 2500 fuisse putetur.

4
00:00:16,806 --> 00:00:19,787
Ecce Persepolis, ut saeculo VI
ante Christum natum fuit,

5
00:00:19,821 --> 00:00:22,562
Dario primo hujus nominis regnante.

6
00:00:22,730 --> 00:00:26,000
Urbs sub radicibus montis
in aggere saxoso sita est.

7
00:00:26,282 --> 00:00:29,711
Quo aggere partim natura partim
arte facto hominum ingenium

8
00:00:29,740 --> 00:00:31,513
nil magnificentius effecit.

9
00:00:33,522 --> 00:00:36,953
Vastitas palatii potestatem
regis declarat.

10
00:00:37,000 --> 00:00:39,456
Semel in anno per portam
quae omnium gentium dicitur

11
00:00:39,500 --> 00:00:44,573
in regiam introeunt populorum
a Persis subactorum legati

12
00:00:45,258 --> 00:00:49,247
ut magna pompa dona
quisque sua regi ferrent.

13
00:00:51,500 --> 00:00:55,744
Persarum architecti arte sua excellebant:

14
00:00:58,500 --> 00:01:00,728
Nunc pervenitis ad porticus
immani magnitudine,

15
00:01:00,773 --> 00:01:05,295
gracilibus columnis sustentas,
levibusque tectis coopertas.

16
00:01:07,500 --> 00:01:11,963
Per scalas ingentes conscenditur
in throni aulam

17
00:01:12,000 --> 00:01:15,059
splendide ac sumptuose ornatam.

18
00:01:22,108 --> 00:01:28,435
Anno 330 a.C.n. Alexander Magnus
hoc palatium expugnavit

19
00:01:28,453 --> 00:01:30,717
funditusque igni concremari jussit.

20
00:01:31,200 --> 00:01:33,742
Cujus incendii vestigia
inter ruinas regiae

21
00:01:33,771 --> 00:01:36,630
jam partim refectae
etiamnunc cerni possunt.