File:Testament de Peronella (1152).jpg

From Wikimedia Commons, the free media repository
Jump to navigation Jump to search

Original file(800 × 642 pixels, file size: 131 KB, MIME type: image/jpeg)

Captions

Captions

Add a one-line explanation of what this file represents

«»== Summary ==

Description
Català: Testament de Peronella (4.04.1152)

Ad cunctorum noticiam volumus pervenire quoniam ego Peronella, regina aragonensis, iacens et in partu laborans apud Barchinonam, concedo, dono et firmiter laudo infanti meo qui est ex utero meo, Deo volente, processurus, totum regnum aragonensem cum omnibus comitatibus et episcopatibus et abbatiis et cum omnibus eidem regno pertinentibus, sicut rex Adefonsus melius unquam tenuit et habuit, ea, videlicet, conditione, ut dominus et maritus meus Raimundus, comes barchinonensis, habeat, teneat et possideat integriter et potenter sub imperio et dominatione sua totum predictum regnum cum omni sibi pertinente honore omni tempore vite sue. Post obitum, vero, suum, remaneat totum supradictum regnum integriter filio meo iam dicto. Quod, si filius meus iam dictus obierit absque legitimo filio, totum supradictum regnum et honorem prephatum, sicut habuit et tenuit nobilissimus rex Adefonsus, concedo similiter et dono iam dicto viro meo Raimundo, comiti barchinonensi, ad omnem suam voluntatem ex inde faciendum. Si autem filia ex utero meo processerit, maritet eam honorifice iam dictus vir meus, comes iamdictus, cum honore et peccunia, sicut melius ei placuerit, et remaneat viro meo prenominato solide et libere totum supradictum regnum cum omnibus sibi pertinentibus ad omnem voluntatem suam perficiendam absque alicuius hominis vel femine blandimento. Et dono pro anima mea II milia morabetinos, mille ad ecclesias Aragonis et mille ad ecclesias barchinonensis comitatus, gerundensis, bisullunensis necnon et ausonensis. Et pono meos manumissores, videlicet, Guillelmum, barchinonensem episcopum, et Berengarium, gerundensem episcopum, ac Bernardum, cesaraugustanum episcopum, necnon et Dodonem oscensem episcopum, et Garciam Ortiz et Ferriz de Oscha, et Guillelmum de Castellvell et Arnallum de Lertio, qui dividant et distribuant supradictos morabetinos per ipsas ecclesias, sicut melius et utilius eius fuerit visum. Quos morabetinos prenominatos donet vir meus Raimundus, comes iam dictus, supradictis manumissoribus meis. Facta carta II nonas aprilis anno Dominice incarnationis MCLII.

Sig+num Peronelle, regine aragonensis, qui hoc donum feci, firmavi, et hoc totum laudo atque confirmo in vita et in morte, et testibus firmare mandavi.

Sig+num Guillelmi, barchinonensis episcopi. Sig+num Lup Enegons de Luna. Sig+num Guillelmi de Castellvell. Sig+num Bernardi de Bel Log. Sig+num Petri Arnalli. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Petri primicherii. Sig+num Rodberti archidiaconi pampilonensis. Sig+num abbatis Olive. Sig+num Calveti, prioris tirasonensis.

Sig+num Poncii, scribe, qui hoc rogatus scripsit die et anno quo supra.
Date
Source ací
Author Unknown authorUnknown author
Permission
(Reusing this file)
all

Licensing[edit]

Public domain

This work is in the public domain in its country of origin and other countries and areas where the copyright term is the author's life plus 100 years or fewer.


You must also include a United States public domain tag to indicate why this work is in the public domain in the United States.

File history

Click on a date/time to view the file as it appeared at that time.

Date/TimeThumbnailDimensionsUserComment
current18:17, 30 January 2010Thumbnail for version as of 18:17, 30 January 2010800 × 642 (131 KB)Georg-hessen (talk | contribs){{Information |Description={{ca|1=Testament de Peronella (1152)}} Ad cunctorum noticiam volumus pervenire quoniam ego Peronella, regina aragonensis, iacens et in partu laborans apud Barchinonam, concedo, dono et firmiter laudo infanti meo qui est ex uter

There are no pages that use this file.

File usage on other wikis

The following other wikis use this file:

Metadata