File:Donació Sant Sepulcre a Ramon Berenguer IV.jpg

From Wikimedia Commons, the free media repository
Jump to navigation Jump to search

Donació_Sant_Sepulcre_a_Ramon_Berenguer_IV.jpg(589 × 580 pixels, file size: 188 KB, MIME type: image/jpeg)

Captions

Captions

Add a one-line explanation of what this file represents

Summary[edit]

Description
Català: Confirmació de la donació del Sant Sepulcre a Ramon Berenguer IV (1141)
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Universis sancte ecclesie pateat filiis quod Adefonsus, rex aragonensium inclitus, in suo pleno sensu et memoria, et ad extremum etiam vite sue, tertiam partem regni sui, quod ipse habebat et tenebat, dedit et in suo testamento dimissit omnipotenti Deo, redemptori nostro, eiusque sanctissimo Sepulcro.Et ut post obitum eius hoc ratum et firmum haberetur, suos homines iurare fecit, et sic Dominice passionis et resurrectionis ecclesiam hereditariam suam reliquit, ut secundum apostolum "coheres Christi, heres, autem, Dei fieri mereretur in celis". Quia, vero, regnum illud a Iherosolimorum partibus longissimis terre marisque finibus segregatur, et a sarracenis assidue assultatur et impugnatur, christiani autem ibidem commanentes fidelissimo rectore atque industrissimo indigent defensore; ego Wilelmus, Dei misericordia humilis sancte civitatis Iherusalem patriarcha, communicato Iherosolimitani regni consilio, una cum Petro, venerabili Dominici Sepulcri priore, omnique canonicorum conventu eiusdem, tibi, Raimunde, venerande barchinonensium comes, quem utilem et necessarium ad terram regendam et defensandam et sanctarum Iherusalem virtutem amatorem cognovimus tueque cuncte progeniei ad servicium Dei et fidelitatem predicti Sepulcri, partem que pertinet iam dicto Dominico sepulcro suprascripti regni, damus et concedimus ut habeas, et secundum Deum in iustitia et veritate possideas tu et omnis progrenies tua sub hac fidelitate, evo perenni et secula cuncta. Preterea, ut regia dignitate et regio nomine deinceps sublimeris, auctoritate domini nostri Iesu Christi et sui gloriosissimi Sepulcri, cui semper asistimus, quamvis indigni, et nostra tibi concedimus et auctoritzamus. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire, pars hec tibi allata sine aliquo obstaculo Sepulcro iam dicto remaneat.Nos, autem, atque successores nostri ad honorem et utilitatem sanctissimi Sepulcri retinemus in hac parte nostra tibi atque progeniei tue concessa in Barbastro, in Oscha, in Cesaraugusta, in Daroca, in Catalaiub, in Iacha et in omnibus aliis civitatibus, quas, Deo iuvante, adquirere poteris, singulos homines de singulis legibus, cum domibus et terris et vineis, pratis, pascuis et aquis, cunctisque eidem domibus pertinentibus, cum omnibus serviciis, censibus et usaticis regi pertinentibus, ita ut, nec tu, comes, nec aliqua persona per te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere, sed omnino liberos ac sine omni inquietudine quietos dimittas. Sub hac, etiam, libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis totius regni, ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores, singulos homines cum omnibus eorum possessionibus, serviciis et usaticis, ut superius scriptum est. Tali, quidem, conditione, omnia nostre parti pertinencia, tibi, supra memorato comiti, damus et confirmamus et de nostro iure in tuam potestatem tradimus, et homines a iuramento nobis facto absolvimus, et in tua fidelitate et servicio submittimus. Si qua, igitur, ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens violare presumpserit, si non satisfactione congrua emendaverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Ihesuchristi, aliena fiat, atque in extremo examine cum Iuda proditore depereat et excomunicationi, donec satisfecerit, subiaceat. Facta est autem hec carta IIII kalendas septembris anno Dominice incarnationis M C XLI, indicione IIII.
Date
Source Arxiu Diocesà de Barcelona
Author ací
Permission
(Reusing this file)
all

Licensing[edit]

Public domain

This work is in the public domain in its country of origin and other countries and areas where the copyright term is the author's life plus 100 years or fewer.


You must also include a United States public domain tag to indicate why this work is in the public domain in the United States.

File history

Click on a date/time to view the file as it appeared at that time.

Date/TimeThumbnailDimensionsUserComment
current07:26, 8 February 2010Thumbnail for version as of 07:26, 8 February 2010589 × 580 (188 KB)Georg-hessen (talk | contribs){{Information |Description={{ca|1=Confirmació de la donació del Sant Sepulcre a Ramon Berenguer IV (1141)}} In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Universis sancte ecclesie pateat filiis quod Adefonsus, rex aragonensium inclitus, in suo pl

There are no pages that use this file.

File usage on other wikis

The following other wikis use this file:

Metadata