File:Dobó István és társai levele Nádasdy Tamás nádorhoz.jpg

From Wikimedia Commons, the free media repository
Jump to navigation Jump to search

Original file(620 × 850 pixels, file size: 88 KB, MIME type: image/jpeg)

Captions

Captions

Add a one-line explanation of what this file represents

Summary

[edit]
Description
Magyar: Dobó István és társai levele Nádasdy Tamás nádorhoz.

Az országos levéltárban őrzött eredeti latinul írt levél

Spectabilis et magnifice domine domine nobis observantissime. Serviciorum nostrorum paratam exhibitionem. Quamdiu arx ipsa Agriensis a thurca hoste nominis christiani sit obsessa et oppugnata, non dubitamus Spectabilis Dominatio Vestra peroptime constare. Cuius dura obsidio ex summa inenarrabilique misericordia Dei omnipotentis die hesterna est soluta. In quaquidem obsidione uivamine et ope diuina adiuti omnem fidelitatem et diligentiam in rem. S. Regie Majestatis domini nostri clementissimi atque defensionis huius misere afficti regni non parva cede nobiscum existencium militum sanguinisque eorum et nostrorum effusione ac hostium maximo damno, quantum a nobis exstitit, prestare studuimus. Quia autem arx adeo diruta et solo equata est, ut campus potius, quam arx putetur, aliis etiam rebus defecimus, de quibus Majestati Regie S. abunde satis et scriptsimus et per hos nobiles Joannem Wayda, Georgium Iwany, Andream Somogy et Albertum Kewzeghy presentium exhibitorum ac eciam Sp. M. Dominatinam Vestram nonnulla referenda nunciavimus, que ab ipsis planius cognoscet. Quam ob rem Sp. M. Dominatinem Vestram rogamus diligenter, ut dictis et sermonibus prefatorum presentium exhibitorum credere et apud Sacratissimam Regiam Majestatem laborare, ut isti facilem aditum erga suam Majestatem habeant, exaudiantur clementer et benigna relacione accepta, cito redire possint. Ex quo Majestas Sua Regia hanc arcem tam presidio novorum et validorum militum, quam etiam aliis instrumentis bellicis et municionibus quum maxime confinium sit Thurcis ita provident, quo hosti, si res postularet, possit esse semper inexpugnabilis. Deus altissimus eandem Sp. M. Dominationem Vestram diu felicissime conseruet. Ex Arce Agriensi, 19. die Octobris, Anno Domini 1552.

Stephanus Dobó, Stephanus Mekchey, Caspar Pethew, Georgius Literatus,

Stephanus Zolthay.
Date
Source http://mek.oszk.hu/00800/00892/html/img/nagy/9a3.jpg
Author Dobó István, Mekchey István, Pethő Gáspár, Gergely deák, Zolthay István

Licensing

[edit]
Public domain

This work is in the public domain in its country of origin and other countries and areas where the copyright term is the author's life plus 100 years or fewer.


You must also include a United States public domain tag to indicate why this work is in the public domain in the United States.

File history

Click on a date/time to view the file as it appeared at that time.

Date/TimeThumbnailDimensionsUserComment
current10:08, 20 April 2013Thumbnail for version as of 10:08, 20 April 2013620 × 850 (88 KB)Criptorix (talk | contribs){{Information |Description ={{hu|1=Dobó István és társai levele Nádasdy Tamás nádorhoz. Az országos levéltárban őrzött eredeti latinul írt levél Spectabilis et magnifice domine domine nobis observantissime. Serviciorum nostrorum parat...

The following page uses this file:

File usage on other wikis

The following other wikis use this file: